monumenta.ch > Cassianus > 30 > et Ambrosii ad eos de conficiendis actis oratio. > 80 > . . . > sectio 121 > bsbClm14056.70 > 13 > sectio > sectio 29 > 61
Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 60. <<<     >>> 62.

61.

1 Ideoque Apostolus formam dedit, quia et episcopum esse oportet irreprehensibilem (I Tim. III, 2); et alibi ait: Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem, non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum (Tit. I, 7 et seq.).
2 Nam quomodo conveniunt sibi dispensantis misericordia, et cupientis avaritia?